- HOMOEOPTOTA
- HOMOEOPTOTAhomoeoteleuta, isocola, parisa, et id genus alia Gorgiae Leontini inventum cui propterea apud Delphos aurea dicata statua est. Sed, quod hisce praeter modum uteretur, discip. eius Polus, Agrigentinus Sophista, seque iactaret insolentius, Plato hominis arrogantiam tum nominis ambiguitate, tum ὁμοιπτώτῳ, simili, egregie retudit, Ω῏ πῶλε, dicens, ἵνα προσείπω ςε κατά ςε, O Pole, (seu ô pulle equine) ut te tuo alloquar modo, apud Diog. Laert. l. 3. Vide Cael. Rhodigin. Antiqq. Lect. l. 11. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.